De sacramento panis et eius promissione – de votis – de confessione delictorum
12 juli 1521

[kopie uit artikel O. Clemen, ‘Jacob Praepositus’ in Beiträge, 1900, pp. 33ff]

Am 13. Mai 1521 wurde ,Religiosus pater “Jacobus Iperensis S. Theologie lector et prior Antwerpiensis” unter dem Vorsitze Carlstadts zum baccalareus biblicus promoviert. Den Licentiatengrad erwarb er sich, ebenfalls unter Carlstadts Präsidium, am 12. Juli des Jahres.[1] Die damals von ihm verteidigten Thesen [licentiaat theologie] sind nicht die in den Unschuldigen Nachrichten von Alten und Neuen Theologischen Sachen 1708 S. 732 unter der Überschrift: D. Jacobi Praepositi disputatio Wittenbergensis de spiritu et litera mitgeteilten [2], die vielmehr Justus Jonas für die Promotion des Nicolaus Coci am 18. November 1522 aufstellte[3] , sondern die im folgenden aus Stephan Roths Abschrift in Handschrift XXXV fol. 27 der Zw. R. S. B. abgedruckten.[4]

De met * aangeduide varianten stammen uit de Baseler Druk van Wittenbergse disputaties (Adam Petri, september 1521)

D. Andrea Bodenstein Carolostadio
presidente Reuerendus Pater Jacobus Iperen,
prior Antuuerpien. Sacre theologie Lector et
Baccala: proxima sexta feria sub horam septimani
incipiet pro licentia tota die respondere ad
infra posita.

(Am Rande Eucharistie sacramentum.)

  • 1. Sicut panis sacramentum vnis peccatoribus est institutum.
  • 2. Sic soli peccatores digne panem edunt.
  • 3. Sicuti cordatus quisque certus est, an cogitet vel ocietur.
  • 4. Ita vnusquilibet (mense domini accumbens) certus est, num digne vel indigne sumat.
  • 5. Sicut nemo ignorat, aut (*an) credat vel diffidat promissioni (cuius panis est signum), sic nullus ambigit, an reuerenter manducet.
  • 6. Quemadmodum nullus in diuinam requiem venit nisi credat absque operibus promissioni.
  • 7. Sic nulli pax Christi et verus sabbatismus contingit, quem hoc sacramentum parit, nisi sola fide adgrediatur.
  • 8. Reuerentia (quam ob honorem sacramenti Pontificum error peperit) peccatores a sacramenti communione deterret.
  • 9. At verbum dei (*die verbum) conscientiam peccatorum et infirmitatem sentientes erigit, inuitat et impellit, quo cupiant ardentius et currant celerius ad panem viuum de caelo demissum, vt peccatis medeatur.
  • 10. Nemo digne capit sacramentum carnis et sanguiuis filij dei, nisi is, qui scit se digne capere.
  • 11. In sacramento carnis et sanguinis duo sunt scilicet Signum et promissio, sed et potius est signo foedus verborum.
  • 12. Veluti prouerbij huius ,Dominus in monte videt’ verbum maius monte duxit posteritas.
  • 13. Signum est propter recordationem testamenti vel promissionis iustitiae.
  • 14. Caro signum est propter iustificationem.
  • 15. Sicuti (*Sicut) caro non prodest, sic nec promissio, nisi sermoni iungatur fides, ergo promissio non iustificat.
  • 16. Fortasse plures hoc: Christus factus est nobis iustitia tractauerunt quam intellexerunt.

De votis.

  • 17. Mulieres sub potestate(*+ vel) patrum vel maritorum posite possunt vouere, sed nihil implere citra authoris vel tacitum assensum.
  • 18. Vir aut maritus absque delicto ius habet vel confirmandi vel dissoluendi vota a mulieribus data.
  • 19. Mulier semper peccat, si votum implet ignorante viro.
  • 20. Nunc, cum omnes sumus (* simus) mulieres vni viro despons (*desponsatae), nihil possumus quam quod scimus Christo placitum vouere.    — 36 —
  • 21. Id autem non pauci necdum sunt assecuti, peccant igitur promissa adimplentes.
  • 22. Opinamur vota omnia suspendenda esse , donec pronunciarit super eis vir talis, qualem depinxit, qui dixit: viduas Iuniores reijce                               (am Rande: 1. Timo 5 [v. 11]).
  • 23. Opinarer promissionis (*professionis) vota monachorum sexaginta annis minorum esse nulla, ad id coactus scripture fortitudine atque phrasi et filo.
  • 24. At obsistere videtur Paulus dicens, quia primam fidem reiecerunt. 1. Timo : 5 [v. 12].

De confessione delictorum.

  • 25. Confessio peccatorum (quam extorserunt Pontifices) non est de iure biblico, quod solum est diuinum.
  • 26. Potest quis confiteri ea (*quae) et quot voluerit peccata, etiam singula nulla, et nihilominus absolutionem petere, si se sacerdoti ostendat.
  • 27. Pontifex Rhomanus neque se legi veteri neque noue coaptauit, decretalem ,Omnis vtriusque sexus’ edens.
  • 28. Fateor, erant signa quedam, que ij, qui sua peccata sacerdotibus confitebantur, afferebant in signum. tamen non erant certa neque manifestauerunt peccati genus.
  • 29. Extra casum necessitatis (permittente Euangelio) possumus laicis confiteri et ab eis iure diuino absolui
  • 30. Id autem iuris Pontifex Rhomanus ad paucos cucullatos contraxit, vt promptuarium haberet repositarum curarum possetque cordium abstrusos conatus eruere vel eblandiri.
  • 31. Qui prudens est, premeditetur , que quotue confiteatur. Nouimus enim quibusdam medicinam in mortiferum venenum commutatam eis ob confessa delicta euocatis.(*enecatis)

Actum Vuittenberge In vigilia Margarethe [12. Juli] anno etc. 1521.



[1] Liber Decanorum Facuhatis Theologicae Academiae Vitebergensis ed. Foerstemann, Lipsiae 1838, p. 25. H. Q. Janssen, Jacobus Praepositus, Luthers leerling en vriend, Nieuwe uitgave, Amsterdam 1866, blz. 24.
[2] Wie Rotermund und ihm folgend Janssen, 234, 25 meinen.
[3] G. Kawerau, Der Briefwechsel des Justus Jonas I, 84 f. Kolde in der Zeitschrift für Kirchcngeschichte XI, 464. — ,Jonae praepositi’ und ,Jacobi Praepositi’ konnte ja leicht verwechselt werden.
[4] In der Handschrift folgt Carlstadts ,Questio circularis sexta feria post Viti* [21. Juni], die bei Kapp, Kleine Nachlese II, 462 f. abgedruckt ist. Sowohl diese Zirkulardisputation als auch die oben folgenden Thesen stehen übrigens schon, aber ohne Datierung, als Nr. 11 u. 12 in der September 1521 bei Adam Petri in Basel gedruckten Thesensammlung, deren langer Titel beginnt: CHRISTIANISSI/MI VVITTENBERGENSIS GYMNA/sij, multarum Disputationii paradoxa . . . (Genauer Titel bei Dommer, Lutherdrucke Nr. 263, ferner bei Biederer, Nachrichten zur Kirchen-, Gelehrtenund Bücher-Geschichte IV [1768], S. 53, Nr. II, wo auch S. 73 ff. der Inhalt registriert wird), und sind daraus übergegangen als Nr. 18 u. 19 in die Baseler Sammlung von 1522 (Genauer Titel Weimarer Lutherausgabe 1, 629 C, ferner bei Biederer a. a. O.. Nr. III; Inhalt S. 180 ff.). Letztere (Ex. der Halleschen Universitätsbibliothek) ist collationiert worden (s. die mit *) bezeichneten Anmerkungen).

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *